Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 42

1 ceterum vana illa res veræ mox cladis causa fuit. auxilia enim subsidiaria, quæ proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa, et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites. 2 ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum pars eorum sustinuerunt: alii fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi sunt. 3 totum deinde lævum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit. 4 ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus prælongarum hastarum — sarisas Macedones vocant —, intulere signa Romanæ legiones et pila in perturbatos coniecere. 5 ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluæ et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere. 6 iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo cædebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere. 7 namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret præter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit; 8 nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑