Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 36, cap. 42

1 C. Livius præfectus Romanæ classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius oræ convenire iusserat apertas naves, 2 quæ ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam prætervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit. 3 Corcyram, quam primam Græciæ civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli — necdum enim omnia in Græcia perpacata erant — et ubi classis Romana esset, 4 postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piræi stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum. 5 Samen Zacynthumque, quia partis Ætolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus paucis diebus Piræum ad veterem classem pervenit. 6 ad Scyllæum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Æginæ diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum — audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestrisque parare copias — , an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. 7 a Piræo A. Atilius traditis successori quinque et viginti navibus tectis Romam est profectus. 8 Livius una et octoginta constratis navibus, multis præterea minoribus, quæ aut apertæ rostratæ aut sine rostris speculatoriæ erant, Delum traiecit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑