Titus Livius, Ab urbe condita
1 intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur. 2 tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat. 3 tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo naves apertæ, quas cum eo missurus in Africam fuerat, 4 moratæ sunt; deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Ætolo, qui omnibus in Græcia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse et, 5 quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Græcia animos, isdem et regis spem inflabat: omnium votis eum accersi, concursum ad littora futurum, unde classem regiam prospexissent. 6 hie hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat, 7 neque, si mittendæ naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem præficiendum: 8 exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies inova nova consilia vel fortuna sua vel ingenium possit facere, 9 et ipsam earn eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in præfecto regio esse. regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere. 10 si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur; 11 si quid prospere eveniat, Hannibalis ear, eam, non Antiochi gloriam fore; si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum, 12 qui patriam prope non tulerit? non ita se a iuventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur. 13 nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse. 14 modiculm modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore; si summa petantur, et dantem et accipientem prægravatura.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
