Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romæ eo primum anno tresviri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis iis tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Læca. iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togæ prætextæ habendæ ius. 2 sed magnum certamnen certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quæstoribus urbanis, Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. 3 pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniæ in bellum collatæ persolvi placuerat privatis. 4 quæstores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum, per quos non dederant, exactum est. 5 eodem anno duo mortui pontifices, novique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui prætor in Hispania decesserat, et L. 6 Valerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est suffectus. 7 comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati consules L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato. prætores inde facti Cn. Manlius Volso, Ap. Claudius Nero, P. Porcius Læca, C. Fabricius Luscinus, C. Atinius Labeo, P. Manlius. 8 eo anno ædiles curules, M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius, tritici deciens centena milia binis æris populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque advexerant Siculi Romam; Flaminius gratiam eius communicaverat cum collega. 9 ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati ædiles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio maximus, multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt; 10 tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia ædem in insula Fauji Fauni fecerunt. 11 ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
