Titus Livius, Ab urbe condita
1 Philippus iam suis vallo appropinquantibus receptui cani iussit; fatigatos enim equos virosque non tam proelio quam itineris simul longitudine, simul præpropera celeritate habebat. 2 itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturæ aquatum ire et prandere iubet, 3 alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum. 4 quod ubi advenit, et ipsis imperatum, ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis; interim eques cum levi armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret. 5 Ætoli — iam enim et quæ per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castra — ut defensuri munimenta circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. 6 postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt. multi in hac quoque tam trepida fuga capti cæsique sunt Ætolorum. 7 Philippus, si satis diei superesset, non dubius, quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit prima luce insequentis diei hostem adgressurus. 8 sed Ætoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Ætoliam perduxerunt. 9 non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut (lesertunm desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
