Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 42

1 tum de legatis Philippi et Carthaginienslum Carthaginiensium actum. 2 priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit, partim purgantium, quæ questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani, 3 sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et sæpe cum præfectis suis signis conlatis pugnasse, partim postulantium, 4 ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, sibi restituerentur. 5 adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum, ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent; 6 finibus sociorum non excessisse, dedisse operam, ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. 7 de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, nequaquam ipsi simile responsum tulerunt: 8 bellum quærere regem et, si pergat, propediem inventurum. dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit. 9 et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos, qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint, hostium numero in vinclis habeat, 10 et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse, quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur. 11 cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus legati Carthaginienses vocati; quorum ætatibus dignitatibusque conspectis — nam longe primi civitatis erant — tum pro se quisque dicere vere de pace agi. 12 insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat — Hædum populares cognomine appellabant — pacis semper auctor adversusque factioni Barcinæ. 13 eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. 14 qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina nunc quædam fatendo, ne impudenter certa negantibus diffieilior difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur; 15 si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et ternpore tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones, quas tune tunc peterent. raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; 16 populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit. et hercule mirandum fuisse, si aliter faceret. 17 ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, inpotentes lætitiæ insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus pæne parcendo victis quam vincendo imperium auxisse, 18 — ceterorum miserabilior oratio fuit commemorantium, ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis, qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis, superesse præter Carthaginis moenia; 19 his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, 20 sævire populus Romanus velit cum flecti misericordia patres appareret, senatorem unum infestum perfidiæ Carthaginiensium succlamasse ferunt, per quos deos foedus icturi essent, cum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent; 21 “per eosdem” inquit Hasdrubal, “quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑