Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 42

1 hac oratione accensis militum animis, relicto ad præsidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus, ceteras omnes copias — erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites — Hiberum traiecit. 2 ibi quibusdam suadentibus, ut, quoniam in tris tamn tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus, ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit, 3 urbem cur cum ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico apparatu plenam — ibi armna arma ibi pecunia, ibi totius Hispaniæ obsides erant — , 4 sitam præterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantævis classi et nescio an unum in Hispaniæ ora, qua nostro adiacet mari. 5 nemo omnium, quo iretur, sciebat præter C. Lælium. is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat, ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. 6 septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est siaul simul terra marique. castra ab regione urbis, qua in septentrionem versa est, posita; his ab tergo — nam frons natura tuta erat — duplex vallum obiectum. 7 etenim sita Carthago sic est: sinus est maris media fere Hispaniæ ora, maxime Africo vento oppositus, ad duomilia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus mille et ducentos passus in latitudinem patens. 8 huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis præterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu pæninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari; ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septemtrionem septentrionem fusum, incertæ altitudinis utcumque exæstuat aut deficit mare. 9 continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, 10 seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti sæpe ad moenia urbis recursus pateret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑