Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 42

1 ad Mundam exinde ~ castra Punica mota, et Romani eo confestim secuti sunt. 2 ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas; egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus. 3 ceterum haud dubium fuit, quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint. iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsum novem et triginta elephanti pilis confixi. 4 hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur cæsa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. 5 ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant, qui pugnarent, occisum. 6 sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit; 7 alii plerique milites, quippe pro parte totiens intra paucos dies victa, iisdem animis, quibus priores, eodemque eventu pugnavere: 8 plus octo milia hominum cæsa, baud haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo; et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillæque, magnus numerus. duo etiam insignes reguli Gallorum — Moeniacoepto Moeniacapto et Vismaro nomina erant — eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi. — 9 cum tam prosperæ res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quæ causa belli esset, octavum ism iam annum sub hostium potestate esse. 10 itaque id oppidum vi pulso præsidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt; 11 et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑