Titus Livius, Ab urbe condita
1 ubi inluxit, subductæ primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. 2 tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad prætoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam, ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignis. 3 clamor inde ortus, ut signa proferri iuberent ducerentque ad persequendos hostis ac protinus castra diripienda. et consul alter velut unus turbæ militaris erat; 4 Paulus etiam atque etiam dicere providendum præcavendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium præfectum cum turma Lucana exploratum mittit. 5 qui ubi adequitavit portis subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cunr cum duobus equitibus vallum intravit, speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse: 6 ignes in parte castrorum, quæ vergat in hostem, relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectur obiectum ad prædam vidisse. 7 quæ ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. 8 Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari iam efferenti Dorta porta signa colleoæ collegæ iussit. 9 ninid quod quamquam Varro ægre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit. 10 di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere inminentem pestem Romanis: nam forte ita evenit, ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, 11 servi duo, Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. 12 horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia maiestatem solvisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
