Titus Livius, Ab urbe condita
1 haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariæ legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis eo anno Uolscis Æquisque, militem præda fraudauere. 2 quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum. inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Æmilio Cæso Fabius consul crearetur. 3 eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum exciuit. bello deinde ciuiles discordiæ intermissæ; uno animo patres ac plebs rebellantes Uolscos et Æquos duce Æmilio prospera pugna uicere. 4 plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites. 5 Castoris ædis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat Latino bello <a> Postumio dictatore; filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit. 6 sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariæ legis animi plebis. tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant: patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. 7 ea igitur pars rei publicæ uicit, nec in præsens modo sed in uenientem etiam annum M. Fabium , Cæsonis fratrem, et magis inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi , L. Ualerium , consules dedit. 8 certatum eo quoque anno cum tribunis est. uana lex uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. 9 bellum inde Ueiens initum, et Uolsci rebellarunt; sed ad bella externa prope supererant uires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando. 10 accessere ad ægras iam omnium mentes prodigia cælestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam uates canebant publice priuatimque nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite sacra fieri; 11 qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo Uestalis damnata incesti poenas dederit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
