Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam enim præceps in occasum sol erat et adpetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat. 2 progressus longius ab dextra capta castra videt, ab læva clanmorem clamorem in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse: et tur tum forte certamen ad portam erat. 3 advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnæ. rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit. 4 ingressi proxima, ea parte, quia nox adpropinquabat, quievere. nocte oppidum ab hostibus desertum est. 5 Cæsa cæsa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti septuaginta, signa militaria nonaginta septem. 6 ceterum illud memoriæ traditur, non ferme alium ducem lætiorem in acie visum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundæ rei. 7 ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine, quo templa deis inmortalibus voveri mos erat, voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi, priusquam temetum biberet, sese facturum. id votur uotum discordi fuit, et auspicia in bonum verterunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
