Titus Livius, Ab urbe condita
1 Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus, Decius collega datur. [Valerius Ualerius prætor quartum creatus.] creatus. 2 consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Is profectus ad Nuceriam Alfaternam, 3 cum pacem petentes, quod uti ea, cum daretur, noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit. 4 cum Samnitibus acie dimicatum; hand haud magno certamine hostes victi; neque eius pugnæ memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Pæligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque, 5 alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui præbere atque indutias in quadraginta annos petere. 6 Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quædam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. ac de eo quidem nihil impetratum; 7 indutiæ annuæ datæ. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binæ tunicæ in militem exactæ; ea merces indutiarum fuit. 8 Tranquillas tranquillas res iam in Etruscis turbavit repentina defectio, Vmbrorum Umbrorum , gentis integræ a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat. 9 ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem conpulsa tantum exercitum fecerant, ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent. 10 quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. Nec nec Romæ spernebatur Vmbrorum Umbrorum bellum, 11 et ipsæ minæ metum fecerant expertis Gallica clade, quam intutam urbem incolerent. 12 itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Vmbriam Umbriam propere exercitum duceret. dicto paruit consul magnisque itineribus ad Mevaniam, 13 ubi tur tum copiæ Vmbrorum Umbrorum erant, perrexit. 14 repens adventus consulis, quem procul Vmbria Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Vmbros, ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent; 15 plaga una — Materinam ipsi appellant — non continuit modo ceteros in armis, sed confestim ad certamen egit. castra vallantem Fabium adorti sunt. quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit, 16 revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque prædicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis inpiæ poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint. 17 hæc tanta sunt alacritate militum audita, ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem. ante imperium, ante concentum tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur. 18 non tamquam in viros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et, sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque ala sternuntur hostes. 19 plus capitur hominum quam cæditur, atque una vox ponere arma iubentium per totam fertur aciem. 20 itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus et ceteri Vmbrorum Umbrorum populi deduntur; Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
