Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 7, cap. 41

1 adprobantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit; oravit, ut causam miserorum civium susciperet susceptamque eadem fide, qua rem publicam administrare solitus esset, tueretur. 2 sibi se privatim nihil cavere; nolle alibi quam in innocentia spem habere; militibus cavendum, quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit, ne fraudi secessio esset. 3 Quinctio conlaudato ceteris bonum animum habere iussis dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset; oravit etiam bona venia Quirites, ne quis ear eam rem ioco seriove cuiquam exprobraret. 4 lex quoque sacrata militaris lata est, ne cuius militis scripti nomen nisi ipso volente deleretur; additumque legi, ne quis, ubi ordinum ductor fuisset, postea tribunus militum esset. 5 id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant. 6 huic infensi milites erant, quod semper adversatus novis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, qui ab Lautulis fugisset. 7 itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tur tum Salonius obtestatus patres conscriptos, ne suum honorem pluris quam concordiam civitatis æstimarent, perpulit, ut id quoque ferretur. æque inpotens postulatum fuit, 8 ut de stipendio equitur — merebant autem triplex ea tempestate — æra demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑