Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 41

1 Romæ interim satis iam omnibus ut in tali re ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo expectabant. 2 qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunæ pristinæ honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quæ augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio ædium eburneis sellis sedere. 3 sunt qui M. Folio pontifice maximo præfante carmen devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant. Galli 4 et quia interposita nocte a contentione pugnæ remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum perveniunt circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem. 5 inde modico relicto præsidio, ne quis in dissipates dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad prædam vacuis occursu hominum viis pars in proxima quæque tectorum agmine ruunt, pars ultima, velut ea demum intacta et referta præda, petuft. petunt; 6 inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant; 7 ubi eos plebis ædificiis obseratis, patentibus atriis principum maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi; 8 adeo baud haud secus quam venerabundi intuebantur in ædium vestibulis sedentes viros præter ornatum habitumque humano augustiorem maiestate etiam, quam vultus gravitasque oris præ se ferebat, simillimos dis. 9 ad eos velut ad simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse atque ab eo initium cædis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos; 10 post principum cædem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑