Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 41

1 “quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quæ duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, 2 tamen paucis, quæso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam. 3 profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. 4 a Delphis quinto die in castra perveni: ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quæ magna impedimenta victoriæ erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter præsidia eius saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici; 5 Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci. 6 aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus: civitates omnes Macedoniæ se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia iam fortuna videri eoque suspecta esse. 7 maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando. 8 postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret. 9 itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. 10 et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, illi, qui ante se captivos captivus ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet: 11 ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum escendi, alterum rediens ex Capitolio prope iam expirantem inveni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Æmili Pauli nomen ferat. 12 duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo præter senem nemo superest. sed hanc cladem domus meæ vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑