Titus Livius, Ab urbe condita
1 .... proelium ducit. movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia ætas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte præcipua laboris periculique capessebat. intervallum , quod inter cætratos et phalanges erat, implevit legio atque aciem hostium interrupit. 2 a tergo cætrati erant, frontem adversus clupeatos habebat; chalcaspides appellabantur. secundam legionem L. Albinus consularis ducere adversus leucaspidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit. 3 in dextrum cornu, unde circa fluvium commissum proelium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga Macedonum est orta. 4 nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi non quem ad modum agatur edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachæ nomen tantum sine usu fuerunt. 5 elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepuleruntque lævum cornu. 6 in medio secunda legio immissa dissipavit phalangem. neque ulla evidentior causa victoriæ fuit, quam quod multa passim proelia erant, quæ fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertæ et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt; 7 si carptim adgrediendo circumagere immobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue implicantur; si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, 8 ruinæ modo turbantur, sicut tum adversus catervatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur; et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines suos. 9 qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Pælignis principio pugnæ incaute congressis adversus cætratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
