Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 41

1 adversus hæc Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno læta. 2 quanta prudentia rei bellicæ in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret. 3 itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quæ pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; 4 sed quod viderit, referre posse. vidisse autem se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem. 5 postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen nec ad tumulum, quenl quem ipse tenuerat, præ multitudine hostium credere perrumpi potuisse. 6 exercitus ubi esset, se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci præsidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse; 7 nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui inplesse. precantemque deinde. ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimiserunt. 8 cum hæc agerentur, iam consul via Labicana ad fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere. 9 paulo post in urbem est ingressus consul non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens. Mæstæ civitati ab re male gesta 10 et iratæ ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus æris gravis damnatur. 11 T. Quinctium, collegam eius, quia et in Volscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Æmili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in prædamnatum collegam transferentem omnes tribus absolverunt. 12 profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactæ iam ætatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans, ne se brevi reliquo vitæ spatio tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑