Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 41

1 hunc, sicut omni vita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque præter L. C. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidate candidati omnes ad deiciendum honore, 2 non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famæ et ab læso a plerisque et lædendi cupido exspectabant. 3 etenim turn tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando. 4 et simul L. C. Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse. his accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium mlodo modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. C. Valerium Flaccum adiecerunt. 5 secundum comitia censorum consules prætoresque in provincias profecti præter Q. Nævium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quæstiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt. 6 si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit. et L. C. Postumius prætor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quæstionis cum cura exsecutus est. multos, 7 qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiæ latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑