Titus Livius, Ab urbe condita
1 rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in lævo præposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum. 2 nebula matutina, crescente die levata in nubes, caliginem dedit; umor inde ab austro velut * perfudit omnia; 3 quæ nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnis partes conspectum, et umor toto fere gravi armatu nihil gladios aut pila hebetabat; 4 regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat. 5 falcatæ quoque quadrigæ, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt. 6 armatæ autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantis velut cornua habebant, 7 quibus, quidquid obvium daretur, transfigerent, et in extremis iugis binæ circa eminebant falces, altera æquata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut, quidquid ab latere obiceretur, abscideret, hæc ut prolapsos subeuntisque contingeret; item ab axibus rotarum utrimque binæ eodem modo diversæ deligabantur falces. 8 sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatæ forent, per suos agendæ erant, in prima acie, ut ante dictum est, 9 locaverat rex. quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus, quam anceps esset pugnæ et auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum aliquot turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere. 10 hæc velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos, ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur; 11 quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto. 12 ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigæ; amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
