Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat. 2 Hannibal unus, cuius eo tempore vel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani, 3 quam venturos dubitare; propius esse ex Græcia in Asiam quam ex Italia in Græciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Ætolos esse; neque fenim enim mari minus quam terra pollere Romana arma. 4 iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendæ causa ex Italia venisse; 5 itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere. in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. 6 unus vera et providere et fideliter prædicere visus. itaque ipse rex navibus, quæ paratæ instructæque erant, Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, præsidiis firmaret; 7 ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit; speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
