Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 41

1 P. Scipioni cum exercitibus, quos haberet, in provincia Africa prorogatum imperium. prætoribus M. Valerio Faltoni duæ legiones in Bruttiis, quibus C. Livius priore anno præfuerat, decretæ; 2 P. Ælius prætor duas legiones in Sicilia ab On. Cn. Tremellio acciperet; legio una M. Fabio in Sardiniam, quam P. Lentulus pro prætore habuisset, decernitur. 3 M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. 4 quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent, ut, si iis videretur, plebem rogarent, cui iuberent in Hispania imperium esse; 5 is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. 6 consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, On. Cn. Octavi, quæ in Africa esset, et P. Villi, quæ Siciliæ oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret. 7 P. Scipio quadraginta naves longas, quas habuisset, haberet; quibus si Cn. Octavium, sicut præfuisset, præesse vellet, Octavio pro prætore in eum annum imperium esset; 8 si Lælium præficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves, quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longæ naves decretæ. 9 et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res publica administraretur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑