Titus Livius, Ab urbe condita
1 illud te mihi ignoscere, P. Corneli, æquum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico præponam; 2 quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset, ex quo victo nihil gloriæ quæreretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriæ tuæ isse ereptum videri posset. 3 cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, pænitebit te, P. Corneli, gloriæ tuæ, si hostem eum, qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit? 4 nisi aut Hamilcar iannibali Hannibali dux est præferundus aut illud bellum huic, aut victoria illa maior clariorque quam hæc — modo contingat, ut te consule vincamus — futura est. 5 ab Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? 6 ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris. 7 nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse, qui aliud bellum maluerit. 8 auin quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circumitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si egregiam istam palmam belli Punici patrati petis? 9 hoc et natura prius est tua cum defenderis, aliena ire oppugnatum; pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aslis aliis inferatur. 10 si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit. 11 nam nunc quidem, præterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere ærarium non potest, 12 præterquam quod, unde classes tueamur, unde commeatibus præbendis sufficiamus, nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum adeatur, quem fallit? 13 P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret: quid? si — quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quæ acciderunt accidere possunt — victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars communis belli erit? 14 domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus cæsi documento sint, 15 ubi per aliquot annos maxumis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestræque familiæ fecerant. 16 dies me deficiat, si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare velim. 17 Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore æque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
