Titus Livius, Ab urbe condita
1 enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet. 2 instruente exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidæ nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos, qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, 3 dein quod præfectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriæ eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna. 4 gens fallax promissi fidem præstitit. itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxime timuerant, 5 et territi hostes, præterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur. 6 itaque haud magni certaminis fuit proelium; primus clamor atque inpetus rem decrevit. Numidæ cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugæ tantum parumper comites facti, 7 postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi. multa milia hominum cæsa, capta sex milia et octo elephanti. hæc ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit. victor inde Syracusas rediit. iam ferme in exitu annus erat; 8 itaque senatus Romæ decrevit, ut P. Cornelius prætor litteras Capuam ad consules mitteret: 9 dum Hannibal procul abesset, nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. 10 litteris acceptis inter se consules compararunt, ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam maneret. 11 consules Claudius creavit Cn. Fulvium Centimalum Centumalum et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. 12 prætores deinde creati L. Cornelius Lentulus M. Cornelius Cethegus C. Sulpicius C. Calpurnius Piso. 13 Pisoni iuris dictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit. consulibua consulibus prorogatum in annum imperium est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
