Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 41

1 eodem anno in Hispania varie res gestæ. nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt. 2 defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset. 3 primo ad Castrum Album — locus est insignis cæde magni Hamilcaris — castra Romani habuere. 4 arx erat munita et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa hostium plena erant, agmenque Romanum in, pune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Victoriæ castra communivere. 5 eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit, contraque castra Romana trans fiuvium fluuium omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa 6 visenda baud haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur. 7 Castulo, urbs Hispaniæ valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit. 8 Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia præsidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locuni locum expugnaturi. 9 Cn. Scipio, ut sociis præsidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra — cum magna cæde hostium urbem est ingressus et postero die eruptione æque felici pugnavit. 10 supra duodecim milia hominum cæsa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. ita ab Iliturgi recessum est. 11 Bigerra inde urbs — socii et hi Romanorum erant — a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine adveniens Cn. Scipio solvit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑