Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 41

1 ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, 2 propinqua cognatione Hanniball Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius baud haud dubie concitor. 3 nec Sardorum duces minus nobilem ear eam pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius Hampsicoræ Hostus in acie cecidit, 4 et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque fili audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit. 5 ceteris urbs Cornus eadem, quæ ante, fugæ receptaculum fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit. 6 deinde aliæ quoque civitates, quæ ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Caralis exercitum reduxit. 7 ibi navibus longis deductis inpositoque, quem secum advexerat, milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quæstoribus, frumentum ædilibus, captivos Q. Fulvio prætori tradit. 8 per idem tempus T. Otacilius prætor ab Lilybæo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem cum Sardiniam inde peteret, 9 quo fama erat Hasdrubalem a Balearibus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit. ceteras metus baud haud secus quam tempestas passim disiecit. per eosdem forte dies 10 et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit. 11 quem ut incautum opprimeret, Ap. Claudius per simulationem provinciæ circumeundæ Messanam raptim exercitu ducto vento æstuque sævo Locros traiecit. 12 iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat, et Locrenses portas Romanis clauserunt: Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit. 13 eadem æstate Marcellus ab Nola quam præsidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit, 14 ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑