Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum temeritati consulis ac præpropero iugenio ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis prædatoribus tumultuario proelio ac procursu tnagis magis militum quam ex præparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit. 2 ad mille et septingenti cæsi non plus centum Romanorum sociorumque occisis. ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die — 3 nam alternis imperitabant — imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse. Hannibal id damnum haud ægerrime pati; 4 quin potius credere velut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime militum esse. 5 et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse. 6 itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil præter arma ferente secum milite 7 castra plena omnis fortunæ publicæ privatæque relinquit transque proximos montis læva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit, 8 ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret. 9 crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga præciperet, falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules voluisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
