Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 41

1 non vereor, ne quis me hæc vestri adhortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. 2 licuit in Hispaniam provinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem et iasdrubalem Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli; 3 tamen, cum præterveherer navibus Galliæ oram, ad famam huius hostis in terram egressus præmisso equitatu ad Rhodanum movi castra. 4 equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, neque regressus ad navis erat, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui. 5 utrum, cum declinarem certamen, inprovidus incidisse videor, an occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum? 6 experiri iuvat, utrum alio repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit, an idem sint, qui ad Ægatis Ægates pugnaverunt insulas et quos ab Eryce duodevicenis denariis æstimatos emisistis, 7 et utrum Hannibal hic sit æmulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus. 8 quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro præsidium deduxit ab Eryce, 9 qui graves inpositas victis Carthaginiensibus leges fremens mærensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. 10 itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim, sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, 11 fame, interficere; licuit victricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere: 12 veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelæ deinde nostræ duximus, cum Africo bello urgerentur. 13 pro his inpertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen! certamen. 14 non de possessione Siciliæ ac Sardiniæ, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum. 15 nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliæ sunt, quas dum superant, comparari nova possint præsidia. hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. 16 unus quisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: 17 qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑