Titus Livius, Ab urbe condita
1 Tarquinium moribundum cum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores conprehendunt. clamor inde concursusque populi, mirantium, quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eicit. simul quæ curando vulneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo conparat, simul, si destituat spes, alia præsidia molitur. 2 Servio propere accito cum pæne exanguem virum ostendisset, dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. 3 “tuum est” inquit, “Servi, si vir es, regnum, non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. erige te deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. nunc te illa cælestis excitet flamma, nunc expergiscere vere. et nos peregrini regnavimus; qui sis, non unde natus sis, reputa. si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia sequere.” 4 cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte ædium per fenestras in Novam viam versas — habitabat enim rex ad lovis Iouis Statoris — populum Tanaquil adloquitur. 5 iubet bono animo esse: sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum vulnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere prope diem ipsum eos visuros; interim Servio Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse. 6 Servius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. itaque per aliquot dies, cum iam expirasset Tarquinius, celata morte per speciem alienæ fungendæ vicis suas opes firmavit. tum demum palam factum est conploratione in regia orta. Servius præsidio firmo munitus primus iniussu populi voluntate patrum regnavit. 7 Anci liberi iam tum, cum conprensis sceleris ministris ut vivere regem et tantas esse opes Servi nuntiatum est, Suessam Pometiam exulatum ierant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
