Titus Livius, Ab urbe condita
1 pari subinde periculo gloriæque eventu bellum in Samnitibus erat, qui præter ceteros cetoros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt. 2 duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento cælaverunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio æquali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. 3 spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum; galeæ cristatæ, quæ speciem speeiem magnitudini corporum adderent. tunicæ auratis militibus versicolores, argentatis linteæ candidæ. his vaginæ argenteæ, baltea argentea: auratæ vaginæ, aurea baltea illis erant, et equorum inaurata tapeta. his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt. 4 notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non cælatum auro et argento sed ferro et animis fretum: 5 quippe illa prædam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et volnera. 6 virtutem esse militis decus et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris præmium esse. 7 his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro præfecit magistrum equitum. 8 simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet. 9 prior forte iunius lunius commovit hostem, lævo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa turbavit ordines et haud dubie impulit aciem. 10 quod ubi sensit dictator, ab lævone cornu victoria incipiet inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriæ trahet? 11 concitat milites; nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. 12 M. Valerius a dextro, P. Decius ab lævo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt. 13 is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanæ redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. iam strage hominum armorumque insignium campi repleri. ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis. 14 dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho triumph longe maximam speciem captiva arma præbuere. 15 tantum magnificentiæ visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab ædilibus cum tensæ ducerentur. 16 et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt. 17 eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quæ et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat. 18 ipsum oppidum—nam ad moenia victor accessit—cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. 19 præsidio Perusiæ imposito, legationibus Etruriæ amicitiam petentibus præ se Romam ad senatum missis consul præstantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus; 20 quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum prætorem declaravit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
