Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 40

1 adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum præ indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, 2 Ap. Claudius Crassus, nepos decemviri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse: 3 “neque novum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiæ nostræ semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiæ genti iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis adversatos esse. 4 quorum alterum neque nego neque infitias eo, nos, ex quo adsciti sumus simul in civitatem et patres, enixe operam dedisse, ut per nos aucta potius quam inminuta maiestas earum gentium, inter quas nos esse voluistis, dici vere posset; 5 illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quæ pro universa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem adversa quis putet, nihil nos neque privatos neque in magistratibus, quod incommodum plebi esset, scientes fecisse, nec ullum factum dictumve nostrum contra utilitatem vestram, etsi quædam contra voluntatem fuerint, vere referri posse. 6 an hoc, si Claudiæ familiæ non sim nec ex patricio sanguine ortus, sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, 7 reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos si dis placet tribunos, tantum licentiæ novem annis, quibus regnant, sumpsisse, ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse? 8 “sub condicione” inquit “nos reficietis decimum tribunos.” quid est aliud dicere “quod petunt alii, nos adeo fastidimus, ut sine mercede magna non accipiamus?” sed quæ tandem ista merces est, 9 qua vos semper tribunos plebis habeamus? “ut rogationes” inquit “nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis.” 10 obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare: “bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere, quas salubres nobis censemus esse, 11 antiquare alias;” “non” inquit “licebit, ut de fænore atque agris, quod ad vos omnes pertinet, iubeas, et hoc portenti non fiat in urbe Romana, uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, videas; aut omnia accipe, aut nihil fero.” 12 ut si quis ei, quem urgeat fames, venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo, quod vitale sit, iubeat aut mortiferum vitali admisceat. ergo si esset libera hæc civitas, non tibi frequentes succlamassent: “abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis!” quid? si tu non tuleris, quod commodum est populo accipere, nemo erit, qui ferat? 13 illud si quis patricius, si quis — quod illi volunt invidiosius esse Claudius diceret: “aut omnia accipite, aut nihil fero,” quis vestrum, Quirites, ferret? 14 numquamne vos res potius quam auctores spectabitis, sed omnia semper, quæ magistratus ille dicet, secundis auribus, quæ ab nostrum quo dicentur, adversis accipietis? 15 at hercule sermo est minime civilis; quid? rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. “consules” inquit, “rogo, ne vobis, quos velitis, facere liceat.” 16 an aliter rogat, qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit? 17 si hodie bella sint, quale Etruscum fuit, cum Porsinna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo, cum præter Capitolium atque arcem omnia hæc hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consule esse, Camillum de repulsa dimicare? hocine est in commune honores vocare, 18 ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus præterire liceat? quænam ista societas, quænam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris? 19 “timeo” inquit, “ne, si duos licebitl licebit creari patricios, neminem creetis plebeium.” quid est dicere aliud “quia indignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi, quos non vultis, inponam?” quid sequitur, 20 nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio, creatum dicat?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑