Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 40

1 hæc inter seniores morti destinatos iactata solacia. versæ inde adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventæque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quæcumque reliqua esset fortuna. 2 digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captæ urbis non superesse statuerant exitio, 3 cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tur tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, nihil, quod humani superesset mali, relinquebant. 4 magna pars tamen earum in arcem suos persecutæ sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia, quod utile obsessis ad minuendam inbellem multitudinem, id parum humanum erat. 5 alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit laniculum. Ianiculum. 6 inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas sine ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis sequentes. 7 flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quæ sacrorum secum ferenda, quæ, quia vires ad omnia ferenda deerant, relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset, 8 optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo ædibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt via, quæ sublicio ponte ducit ad Ianiculum. in eo clivo eas cum L. Albinius, 9 de plebe Romana homo, conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam, quæ inutilis bello urbe excedebat, 10 salvo etiam turn tum discrimine divinarum humanarumque rerum, religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum inposuit et Cære, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑