Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 40

1 post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque prætermissum revocari non posset. 2 ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quæ petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. 3 neutro imperatorum volente fortuna, quæ plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. 4 flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur præsidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duæ cohortes a parte Romanorum erant, 5 marrucina et Pæligna, duæ turmæ Samnitium equitum, quibus præerat M. Sergius Silus legatus; 6 et aliud pro castris stativum erat præsidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duæ turmæ equitum, Placentina et Æsernina. 7 cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. 8 quod cum per aquam ferme genus tenus altam tres milites miltes sequerentur, Thraces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque iumento ad stationem suorum se recipiebant. 9 octingentorum Thracum præsidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, ægre passi popularem in suo conspectu cæsum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, 10 postremo omnes, et cum præsidio . . .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑