Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 40

1 atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones, nec segnius duæ alæ pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. 2 Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, 3 cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnæ, ut quamcumque in]ZZZ parte partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatæ legiones sunt, prope interrupta acies. 4 quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et “ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.” cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos; 5 “duplicate turmas” inquit, “duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi equorum equorum facietis, si effrenatos in eos equos immittitis; 6 quod sæpe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriæ proditum est.” 7 dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, 8 in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugæ circumspicere. 9 et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt. 10 tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus ædem Fortunæ equestri Iovique optimo maximo ludos vovit. 11 cæduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium cæsa eo die tradiintur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis. 12 in suis castris eo die victor exercitus mansit. victoria non sine iactura militum fuit: 13 quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus. 14 venienti Fulvio Ti. Sempronius prætor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. 15 vinde inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑