Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam eo fama pugnæ adversæ castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu, 2 Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis, quinam essent, mox cogniti tantam ex metu lætitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet gratulantium salvos victoresque redisse equites et ex mæstis paulo ante domibus, 3 quæ conclamaverant suos, procurreretur in vias pavidæque matres ac coniuges oblitæ præ gaudio decoris obviam agmini occurrerent in suos quæque simul corpore atque animo, vix præ gaudio compotes, effusæ. Tribunis plebi, 4 qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Veios eorum opera male pugnatum esset, occasio visa est per recens odium Semproni consulis renovandæ in eos invidiæ. 5 itaque advocata contione cum proditam Veis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis inpune fuerit, in Volscis ab consule exercitum, traditos ad cædem fortissimos equites, deserta foede castra vociferati essent, 6 C. Iunius unus ex tribunis Tempanium equitem vocari iussit coramque ei “Sex. Tempani” inquit, “quæro de te, arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio et tune ipse victis legionibus Romanis tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam; 7 excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subvenerit aut miserit præsidium; 8 postero denique die ecquid præsidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inveneritis, an deserta castra, relictos saucios milites. 9 hæc pro virtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostræ sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; victi denique simus an vicerimus.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
