Titus Livius, Ab urbe condita
1 abstulere me velut de spatio Græciæ res immixtæ Romanis, non quia ipsas operæ pretium esset perscribere, sed quia causæ cum Antiocho fuerunt belli. 2 consulibus designatis — inde namque deverteram — L. Quinctius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius adversus Boios. 3 Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et præfecti cum equitatu — summa omnium mille et quingenti — consuli dediderunt se. 4 ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non præda modo omnis generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate fuerant. — 5 eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito. 6 tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; triumviri deduxerunt eos Q. Nævius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti. Bruttiorum proxime fuerat ager; 7 Bruttii ceperant de Græcis. — Romæ per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter, sed segnior: terra dies duodequadraginta movit; per totidem dies feriæ in sollicitudine ac metu fuere; in triduum eius rei causa supplicatio habita est; 8 ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque ædificia in Tiberim versa arsere, tabernæque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
