Titus Livius, Ab urbe condita
1 Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersæpiendo quædam, ne exitus ad fugam esset. 2 his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoraa Pythagoram rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantei orantem advolutumque genibus tandem audivit. 3 prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; 4 dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res, ut iis condicionibus, quæ ex scripto paucis ante diebus editæ erant, indutiæ fierent, pecuniaque et obsides accepti. 5 dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis prope super alios adferentibus tantum non iam captain captam Lacedæmonem esse erecti et ipsi, 6 simul eo, quod Pythagoras cum parte validissima præsidii excesserat contempta paucitate eorum, qui in arce erant, duce Archippo quodam præsidium expulerunt; 7 Timocratem Pellenensem, quia clementer præfuerat, vivum fide data emiserunt. huic lætitiæ Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedæmone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
