Titus Livius, Ab urbe condita
1 adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere, quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, 2 ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere, nec magis illis inquirendum esse, quid Antiochus in Asia, quam Antiocho, quid in Italia populus Romanus faciat. 3 quod ad Ptolomæum attineat, cui ademptas civitates querantur, sibi cum Ptolomæo et amicitiam esse, et id agere, ut brevi etiam adfinitas iungatur. 4 ne ex Philippi quidem adversa fortune fortuna spolia ulla se petisse aut adversus Romanos in 1Europam Europam traiecisse; sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo victo omnia, quæ illius fuissent, iure belli Seleuci facta sint, existimare suæ dicionis esse. 5 occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quædam ex iis Ptolomæum, inde et Philippum usurpanda aliena possessionis causa tenuisse. 6 Chersonesus quidem et proxima Thraciæ, quæ circa Lysimachiam sint, quem dubitare, quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius ear eam sedem regni habeat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
