Titus Livius, Ab urbe condita
1 legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad ædem Bellonæ habitus est. 2 ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum ingenti lætitia patrum exposuisset, 3 adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quæ parva bene gestæ rei accessio erat, devictum. in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo inpertire. 4 tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa, supplicationesque in triduum decretæ. legatis Carthaginiensium et Philippi regis — nam ii quoque venerant — petentibus, ut senatus sibi daretur, responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse. comitia inde habita. 5 creati consules Cn. Cornelius Lentulus, P. Ælius Pætus; prætores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit, M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Ælius Tubero Siciliam est sortitus. 6 de provinciis consulum nihil ante placebat agi, quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis. 7 Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciæ Africæ, seu bellum foret, facilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti belli a se consule gloriam petens. 8 negare itaque prius quicquam agi passurum, quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriæ eius certamen cum Scipione, præterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat. 9 Q. Minucius Thermus et M’. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant; 10 ex auctoritate patrum latum ad populum esse, cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decresse. multis contentionibus 11 et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est, ut senatui permitterent. patres igitur iurati — 12 ita enim convenerat — censuerunt, uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset, in Siciliam navigaret; 13 si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; 14 consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent, utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si. deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare; 15 si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. 16 alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio prætore acciperet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
