Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc vociferante Horatio cum decemviri nec iræ nec ignoscendi modum reperirent nec, quo evasura res esset, cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, 2 oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes, ut civilis potius societatis, 3 in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei publicæ; 4 quippe rem publicam, si a volentibus nequeat, ab invitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras; earum eventum se horrere. 5 cum aliud, præterquam de quo rettulissent, decemviri dicere prohiberent, Claudium interpellandi verecundia fuit. sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri. 6 omnesque ita accipiebant, privatos eos a Claudio iudicatos; multique ex consularibus verbo adsensi sunt. 7 alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quæ patricios coire ad prodendum interregem iubebat. censendo enim quodcumque magistratus esse qui senatum haberent iudicabant, quos privatos fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi. 8 ita labente iam causa decemvirorum L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur, 9 quonam fato incidisset, mirari se dictitans, ut decemviros, qui decemviratum petissent, aut soli aut hi maxime oppugnarent; 10 aut quid ita, cum per tot menses vacua civitate nemo, iustine magistratus summæ rerum præessent, controversiam fecerit, nunc demum, cum hostes prope ad portas sint, civilis discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent, quid agatur. 11 ceterum — nec enim maiore cura occupatis animis verum esse præiudicium rei tantæ fieri — sibi placere de eo, quod Valerius Horatiusque ante idus Maias decemviros abisse magistratu insimulent, bellis, quæ inmineant, perfectis, re publica in tranquillum redacta, 12 senatu disceptante agi et iam nunc ita se parare Ap. Claudium, ut comitiorum, quæ decemviris creandis decemvir ipse habuerit, sciat sibi rationem reddendam esse, utrum in unum annum creati sint, an donec leges, quæ deessent, perferrentur. 13 in præsentia omnia præter bellum omitti placere; cuius si falso famam volgatam vanaque non nuntios solum, sed Tusculanorum etiam legatos adtulisse putent, speculatores mittendos censere, qui certius explorata referant; 14 sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemviros quo cuique eorum videatur exercitus ducere nec rem aliam præverti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
