Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 40

1 per idem tempus Lævinus consul, iam magna parte anni circumacta, in Siciliam veteribus novisque sociis expectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas componere res; 2 Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium valido præsidio, duxit legiones. 3 et adfuit fortuna incepto. Hanno erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant. 4 per totam Siciliam vagus prædas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento vi aut arte ulla nec, quin erumperet, ubi pellet, prohiberi poterat. 5 hæc eius gloria quia iam imperatoris quoque famæ officiebat, postrenmo postremo in invidiam vertit, ut ne bene gestæ quidem res iam Hannoni propter auctorem satis lætæ essent. 6 postremo præfecturam eius filio suo dedit, ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum quod longe aliter evenit: 7 nam veterem favorem eius sua insuper invidia auxit, neque ille indignitatem iniuriæ tulit confestimque ad Lævinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento. 8 per quos ut est facta fides compositusque rei gerendæ modus, portam ad mare ferentem Numidæ cum occupassent pulsis inde custodibus aut cæsis, Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt. 9 et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse ad conprimendam seditionem processit. 10 atque ille, cum ei multitudo maior quam Numidarum procul visa, et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad auris accidisset, priusquam ad ictum teli veniret, capessit fugam. 11 per aversam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad mare pervenit, nactique opportune parvum navigium, relicta hostibus Sicilia, de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt. 12 alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum cæci in fugam ruerent, clausique exitus essent, circa portas cæsa. 13 oppido recepto Lævinus, qui capita rerum Agrigenti erant, virgis cæsos securi percussit, ceteros prædamque vendidit; omnem pecuniam Romam misit. 14 fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum pervasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt. prodita brevi sunt viginti oppida, sex vi capta, voluntaria deditione in fidem venerunt ad quadraginta, 15 quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsolvisset coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animoa animos convertere, 16 ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romæ atque Italiæ, id quod multis sæpe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transvexit. 17 quattuor milia hominum erant, mIiti mixti ex omni conluvione, exules, obærati, capitalia ausi plerique, cum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et postquam eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam. 18 hos neque relinquere Lævinus in insula tum primum nova pace coalescente velut materiam novandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quærentibus manuma. manum. et quod ad Siciliam attinet, eo anno debellatum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑