Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset, ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundabant Syracusæ, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure; 2 ceterum inde primum initium mirandi Græcarum artium opera licentiæque huic sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quæ postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. 3 visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a. M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet. 4 legationes omnium ferme civitatium Siciliæ ad eum convenebant. conueniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt. 5 erant tamen baud haud parvæ reliquiæ belli circa Agrigentum Romanis, Epicydea Epicydes et Hanno duces reliqui prioris belli et tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus — Muttinen populares vocabant — , vir inpiger et sub Hannibale magistro omnis belli artes edoctus. 6 huic ab Epicyde et Hannone Numidæ dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, 7 ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventis rebus Carthaginiensium esset. 8 itaque inclusi ad id tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt castra. 9 quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme milium intervallo consedit, quid agerent pararentve, expectaturus. 10 sed nullum neque locum neque tempusa tempus cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus. 11 postero die prope iusto proelio compulit hostis intra munimenta. inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur, ne absente se cum hoste manus consererent. 12 id ambo ægre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi rodum modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthagiiensi Carthaginiensi misso ab senatu populoque! populoque? 13 is perpulit unctantem cunctantem Epicyden, ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur, et secunda pugnæ fortuna evenisset, baud haud dubie Muttinis gloriam fore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
