Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 40

1 eadem æstate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum fuerat, motum bellum est. 2 legati ab Orico ad M. Valerium prætorem venerunt, præsidentem classi Brundisio Calabriæque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse lembis biremibus centum viginti flumine adverso subvectum; 3 deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse; eamque urbenm, sitam in piano plano neque moenibus neque viris atque armies armis validam, primo impetu oppressam esse. 4 hæc nuntiantes orabant, ut opem ferret hostemque baud haud dubium Romanis mari ac terra a maritimis urbibus arceret, quæ ob nullam aliam causam, nisi quod imminerent Italiæ, peterentur. 5 M. Valerius duorum milium præsidio relicto præpositoque eis P. Valerio legato cum classe instructa parataque et, quod longæ naves militum capere non poterant, in onerarias inpositis altero die Oricum pervenit urbemque eam levi tenente præsidio, 6 quod rex recedens inde reliquerat, baud haud magno certamine recepit. 7 legati eo ab Apollonia venerunt nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim Macedonum posse, nisi præsidium mittatur Romanum. 8 facturum se, quæ vellent, pollicitus duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum præfecto socium Q. Nævio Crista, viro inpigro et perito militiæ. 9 is expositis in terram militibus navibusque Oricum retro, unde venerat, ad ceteram classem remissis milites procul a flumine per viam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus. 10 diem insequentem quievere, dum præfectus iuventutem Apolloniatium armaque et urbis vires inspiceret. ubi ea visa inspectaque satis animorum fecere, simulque ab exploratoribus conperit, quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, 11 silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis constaret prius mille hominum vallum intrasse, quam quisquam sentiret, ac, si cæde abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse. 12 cædes proximorum portæ excitavit hostes; inde tantus terror pavorque omnis occupavit, 13 ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit. eodem et alia turba effusa est. 14 paulo minus tria milia militur militum in castris aut capta aut occisa; 15 plus tamen hominum aliquanto captum quam cæsum est. castris direptis Apolloniatæ catapultas, ballistas tormentaque alia, quæ oppugnandæ urbi conparata erant, ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere; 16 cetera omnis præda castrorum Romanis concessa est. hæc cum Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset. 17 itaque Philippus, neque terrestri neque navali certamini satis fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis terra Macedoniam petiit magna ex parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Valerio Orici hibernavit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑