Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc conperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinæ humanæque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; pænitet in posterum diem dilatum certamen; 2 moram diei noctisque oderunt. tertia vigilia noctis, iam relatis litteris a collega, Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit. 3 nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnæ, summi infimique æque intenti erant; dux militum, miles ducis ardorem spectabat. 4 is ardor omnium etiam ad eos, qui auspicio intererant, pervenit; nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit. 5 consul lætus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnæ proponit. 6 exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium — quadringenariæ ferme erant — Cominium profectas. quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet; subsidia suis quæque locis et præfectos subsidiis adtribuerat; 7 dextro cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Cædicium et T. Trebonium, præfecit; 8 Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset moto pulvere se ostendere. Dum dum his intentus imperator erat, 9 altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt. 10 iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam, ne quid inconpertum deferret, ad consulem detulit. 11 cui ille: “tu quidem macte virtute diligentiaque esto! ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo Romano exercituique egregium auspicium, est.” 12 centurionibus deinde imperavit, uti pullarios inter prima signa constituerent. promovent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum esset. 13 priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilot pilo ictus pullarius ante signa cecidit. quod ubi consuli nuntiatum est, “di in proelio sunt” inquit; 14 “habet poenam noxium caput.” ante consulem hæc dicentem corvus voce clara occinuit; quo lætus augurio consul, adfirmans numquam humanis rebus magis præsentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
