Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 4

1 cum aliud alii censerent, tum Annius: “quamquam ipse ego rettuli, quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum nostrarunl nostrarum pertinere arbitror, quid agendum nobis, quam quid loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accommodare rebus verba. 2 nam si etiam nunc sub umbra foederis æqui servitutem pati possumus, quid abest, quin proditis Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint, posituros arma? 3 sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus sociale est, si societas æquatio iuris est, consanguineos nos Romanorumn esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est, quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia æquantur? 4 cur non alter ab Latinis consul datur? ubi pars virium, ibi et imperii pars esto. 5 est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse; 6 sed ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus. atqui si quando umquam consociandi imperii, usurpandæ libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest et virtute vestra et deum benignitate vobis datum. 7 temptastis patientiam negando militem. quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus? pertulerunt tamen hunc dolorem. 8 bellum nostro nomine cuin Pælignis gessimus; qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant, nihil intercesserunt. Sidicinos in fidem receptos, 9 Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nos parare adversus Samnites, foederatos suos, audierunt nec moverunt se ab urbe. 10 unde hæc illis tanta modestia nisi a conscientia virium et nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse, ut facile appareret, ne ipsos quidem iam postulare, ut Latium sub Romano imperio sit. usurpate modo postulando quod illi vobis taciti concedunt. 11 si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque, sed Iove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque partem accipiant.” 12 hæc ferociter non suadenti solum, sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque, quæ e re publica nominis Latini fideque sua viderentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑