Titus Livius, Ab urbe condita
1 neque eo minus principio insequentis annis Q. Servilio Ahala L. Genucio consulibus dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. 2 acerbitas in dilectu, non damno modo civium sed etiam laceratione corporum cumulata, 3 partim virgis cæsis, qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi, grave liberæ civitati, ab ostentatione sævitiæ adscitum, quam non magis in alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exercerp;. exerceret. criminique ei tribunus inter cetera dabat, 4 quod filium iuvenem, nullius probri conpertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu æqualium prohibitum, in opus servile, 5 prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam? quia infacundior sit et lingua inpromptus. 6 quod naturæ damnum utrum nutriendum patri, si quidquam in eo humani esset, an castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie sua parur parum prosperum sit; 7 at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id extinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
