Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 4

2 " atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a Veiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; quam orationem non apud vos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante æquam arbitror videri posse. in qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem. 3 negabant nuper danda esse æra militibus, quia nunquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid novi adiectum commodi sit, eis laborem etiam novum pro portione iniungi? 4 nusquam nec nee opera sine : emolumento nec nee emolumentum ferme sine impensa opera est. labor voluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta. 5 moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicæ præbere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quærere unde domi militiæque se ac suos tueri posset: 6 gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse et lætus stipendium accipit; æquo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari, cui gravis impensa non est, paulo diutius abesse. 7 An si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat: 'annua æra habes, annuam operam ede; an tu æquum censes militia semestri solidum te stipendium accipere?' 8 invitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic sie enim agere debent qui mercennario milite mnilite utuntur; nos tamquam cum civibus agere volumus agique tamquam cum patria nobiscum æquum censemus. 9 aut non suscipi bellum oportuit aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. 10 perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus abseedimus quam spei nostræ finem captis Veiis imposuerimus. si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. 11 decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Græcia, quam procul ab domo? 12 quot terras, quot maria distans? nos intra vicesimum lapidem in conspectu prope urbis nostræ annuam oppugnationem perferre piget? scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet. septiens rebellarunt; 13 in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; 14 auctores fuere contra ius cædis impiæ legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt voluerunlt hodieque id moliuntur; res repetentes legatos nostros haud procul afuit quin violarent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑