Titus Livius, Ab urbe condita
1 per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens in ærarium rettulit. 2 Paulus Æmilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terræ Odomanticæ haberet, litteræ ab rege Perseo per ignobiles tres legatos ei allatæ sunt. quos cum flentes ac sordidatos cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanæ, 3 quod, qui paulo ante non contentus regno Macedoniæ Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum accivisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in parvam insulam conpulsus, supplex, fani religione, non viribus suis tutus esset. 4 sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. 5 itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiæ preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. 6 sensit Perseus, cuius nominis obliviscendum victo esset; itaque alteræ litteræ cum privati nominis titulo missæ et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suæ fortunæ posset. 7 missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret, tendente.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
