Titus Livius, Ab urbe condita
1 Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, præparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, 2 et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. 3 congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. 4 inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum est; decrevissentque de summa belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; sed iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. 5 itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, præcipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnæ stabant; 6 levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque æqua loca pugnam poterat. pluribus ea die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est. 7 tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat; 8 nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quæ prudens interdum in exitu est, corrigere. 9 ventum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, 10 cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et prægravis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret. 11 egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus præmissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suæ gentis utrumque auxiliaribus præsidio esse saltum aperientibus iubet; 12 ipse equites impedimentaque præ se habens cum legionibus agmen cogit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
