Titus Livius, Ab urbe condita
1 tis tantum exinde pavorem ingressi castra, ostentantes capita, fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. 2 tum quoque fuga ingens facta est; et erant qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque complures eo nuntio audito in deditionem venerunt. 3 quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, 4 cum veniam dedisset prætor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit. 5 hæc lenitas prætoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Græcia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio prætore erat. 6 Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicæ causa abesse excusaretur; sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinæ duceret. 7 id opus centum triginta milibus æris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex præda fanum Æsculapi exornavit. 8 invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitæ legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse: 9 causam causum excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. 10 vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse. 11 indigna res senatui visa, decreveruntque eadem de Abderitis, quæ de Coronæis decreverant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Mænium prætorem iusserunt. 12 et legati duo, C. Sempronius Blæsus Sex. iulius Cæsar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. 13 iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio prætori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum illatum conquirique omnes, qui in servitute sint, et restitui in libertatem æquum censere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
