Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 4

1 ex prætoribus, qui in provincias ierant, N. Fabius Massiliæ moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret. 2 itaque cum id nuntiatum a Massiliensibus legatis esset, senatus decrevit, ut P. Furius et Cn. Servilius , quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio optineret. 3 sors opportuna fuit, ut P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret. Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum vacaret, senatus consultum est factum, ut is ager viritim divideretur. 4 decemviros in eam rem ex senatus consulto creavit A. Atilius prætor urbanus M. Æmilium Lepidum C. Cassium T. Æbutum Carum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum Q. et L. Aipuleios M. Cæcilium C. Salonium C. Munatium . diviserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna. 5 per idem tempus, quo hæc agebantur, legati ex Ætolia Romam venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes, quæ in Macedonia gererentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑